Canticum Canticorum*

Caput 4: Versus 3

Sicut vitta.Praedicatoresvittadicuntur, quia fluxas cogitationes in cordibus hominum suis praedicationibus restringunt, ne diffluant et cordis oculos premant.Coccinea.Quia Dominici sanguinis, quo redempta est Ecclesia, pretium praedicare non cessat: vel quia praedicatio sancta charitatis ardore flammescit.Labia tua.Dentes qui terunt: labia quae trita aperiunt.Eloquium tuum dulce.Dum, quae dicunt faciunt suas praedicationes hominibus quasi sapidas escas apponunt.Sicut fragmen mali punici, ita genae.In colore exteriuspuniceo,voluntas martyrii: in albis granisquae cortice fracto videntur, candor virtutum: qui augetur, dum caro colliditur: candor etiam, cum impleta passione miraculis nitent. Ingenisverecundia, in malopunicopassio Christi. Habet ergo ruborem Ecclesia in genis, cum sacramentum Dominicae passionis fatetur verbis, et ostendit candorem cum pulsata pressuris, castitatem puri cordis probat, et factis, quid gratiae salutaris crux habeat, pandit.Absque eo.Licet sint magna, quae exterius apparent: majora tamen in occulto retinent, quae divini oculi soli vident.Latet.Confessionem vivificae crucis possunt omnes in Ecclesia audire, pressuras Ecclesiae videre, vel etiam miracula quae ipsi Ecclesiae sunt divinitus collata, possunt infideles cum fidelibus intueri: ipsa autem sola anima novit quanto teneatur amore vitae invisibilis, quanto amore erga Deum et proximum flammescat.
(* Traductions européennes)